monumenta.ch > Plinius > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 86
{XXI} nam cum CCCLX et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam in medio solis ac terrae.